HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXVIII: De consilio Gamalielis

#Act. V

Tunc surgens in concilio quidam Pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctorum honorabilis, universae plebi praecepit ut ad breve homines amoverentur. Iste Gamaliel, ut dicit Clemens in epistola quadam, fuit discipulus apostolorum, sicut Nicodemus, et erant de consilio apostolorum inter Judaeos, ut saepe mitigarent iram eorum adversus eos. Locutus est ergo Gamaliel in concilio in hunc modum: Viri Israelitae, attendite vobis quid acturi estis super hominibus istis. Quasi dicat: Non debetis subito judicare, sed exspectare, quia si opus eorum est opus tantum hominum, per se destruetur; si autem est opus Dei stabit, nec poterit destrui. Et hoc ostendit exemplo duorum, scilicet Theodae et Judae Galilaei. Theodas Magus, ut tradit Josephus, dicebat se prophetam, ad cujus persuasionem multi, venditis omnibus suis et sublatis ex urbe facultatibus, ad ripas Jordanis venerunt, et promisit se facturum Post triduum, ut divideretur Jordanis, et transirent sicco pede, sicut transierant filii Israel. Et dum exspectarent, in triduo illo superveniens procurator praesidis Syriae cum multitudine equitum, multos ex eis occidit, et caput ipsius Theodae Hierosolymam reportavit.